라틴어 문장 검색

quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
oculis nec defuit imber, sed qualis rapitur per vallis improbus amnis, cum gelidae periere nives et languidus auster non patitur glaciem resoluta vivere terra, gurgite sic pleno facies manavit et alto insonuit gemitu turbato murmure pectus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:2)
auster vero et reliqui, qui a solis cursu impetum faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales regiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장15)
Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum;
이렇게 성막의 널빤지를 만드는데, 우선 네겝 쪽 곧 남쪽에 세울 널빤지 스무 장을 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장18)
E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
이렇게 성막의 널빤지를 만드는데, 우선 네겝 쪽 곧 남쪽에 세울 널빤지 스무 장을 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장23)
Ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice; nec enim transibis Iordanem istum.
피스가 꼭대기에 올라가서, 서쪽과 북쪽과 남쪽과 동쪽으로 눈을 들어, 네 눈으로 똑똑히 보아라. 너는 이 요르단을 건너지 못할 것이다. (불가타 성경, 신명기, 3장27)
Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris.
주님께서는 너희 땅의 비를 재와 먼지로 만드셔서, 너희가 멸망할 때까지 그것들이 하늘에서 줄곧 너희 위로 내리게 하실 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장24)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.
나의 가르침은 비처럼 내리고 나의 말은 이슬처럼 맺히리라. 푸른 들에 내리는 가랑비 같고 풀밭에 내리는 소나기 같으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장2)
ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente.
이렇게 남쪽은 에프라임의 소유이고 북쪽은 므나쎄의 소유인데, 바다가 그 경계를 이룬다. 그리고 북쪽으로는 아세르에 닿고 동쪽으로는 이사카르에 닿는다. (불가타 성경, 여호수아기, 17장10)
descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel
르파임 골짜기 북쪽에 있는 ‘벤 힌놈 골짜기’ 맞은쪽 산 끝으로 내려간다. 또 여부스 남쪽 비탈을 따라 힌놈 골짜기로 내려가서 엔 로겔로 내려간다. (불가타 성경, 여호수아기, 18장16)
Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
이 문지기들은 동서남북 사방에 배치되었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 9장24)
et concidit Phut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti ad austrum Chelaeorum.
푸트와 루드를 쳐부수고, 켈레아 남쪽의 사막 가장자리에 사는 라시스의 자손들과 이스마엘의 자손들을 모두 약탈하였다. (불가타 성경, 유딧기, 2장23)
Et occupavit terminos Ciliciae et concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui sunt ad austrum contra faciem Arabiae.
이어서 킬리키아 지역을 점령하고 자기에게 대항하는 자들을 모두 쳐 죽인 다음, 아라비아를 마주 보는 야펫의 남쪽 경계까지 진격하였다. (불가타 성경, 유딧기, 2장25)
Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde.
에사우의 자손들과 암몬 자손들도 올라가서 도탄 맞은쪽 산악 지방에 진을 쳤다. 그리고 자기들 가운데 일부를 남쪽과 동쪽으로, 곧 에그레벨 맞은쪽으로 보냈다. 에그레벨은 모크무르 마른내 위의 쿠스 부근에 있었다. 아시리아인들의 나머지 군대는 평야에 진을 쳐 온 땅을 뒤덮었다. 그들의 천막과 물자가 수없이 펼쳐져 아주 큰 무리를 이루었던 것이다. (불가타 성경, 유딧기, 7장18)
Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.
큰곰자리와 오리온자리, 묘성과 남녘의 별자리들을 만드신 분. (불가타 성경, 욥기, 9장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION